Castellum Bruce

Frons meridiana castelli

Castellum Bruce (Anglice Bruce Castle, antea Lordship House) est manerium vel villa saeculi XVI,[1] gradum I in indice aedificiorum historicorum habens, in via Lordship Lane in Tottenhamia regione Londinii situm. Nominatum est ex gente Bruce, quae antea hos agros tenebat. Creditur in situ stare aedificii prioris, de quo parum notum est. Domus praesens est una ex veterrimus domibus latericiis quae exstant. Saeculis XVII, XVIII, XIX mutatum est.

Hanc domum habitabant, inter alios, dominus Gulielmus Compton, barones Coleraine, ac dominus Rowland Hill. Saeculo XIX ludus litterarum erat, ala occidenali lateri addita. Postea conversum est in museum quod historiam burgi Haringey tractat et, propter Rowland Hill, historiam Royal Mail, officii tabellariorum publicorum Britannici. Archiva Haringey quoque hic conversantur. Ab anno 1892 loci circumposita sunt hortus publicus, Tottenhamiae veterrimus.

  1. Vel fortasse saeculi 15; definitum annum constructionis nescimus.

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search